Talált 1073 Eredmények: Usque
post hæc ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gion in convalle ab introitu portæ Piscium per circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis (Liber II Paralipomenon 33, 14)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit (Liber II Paralipomenon 34, 6)
ascendit domum Domini unaque omnes viri Juda et habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitæ et cunctus populus a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis (Liber II Paralipomenon 34, 30)
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitæ et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis (Liber II Paralipomenon 35, 14)
Hieremias maxime cujus omnes cantores atque cantrices usque in præsentem diem lamentationes super Josia replicant et quasi lex obtinuit in Israël ecce scriptum fertur in Lamentationibus (Liber II Paralipomenon 35, 25)
et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni (Liber II Paralipomenon 36, 21)
conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 5)
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa ædificata fuerit et muri ejus instaurati tributum et vectigal et annuos reditus non dabunt et usque ad reges hæc noxa perveniet (Liber Esdrae 4, 13)
tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 24)
tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est (Liber Esdrae 5, 16)
et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis (Liber Esdrae 6, 15)
usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum sal vero absque mensura (Liber Esdrae 7, 22)