Talált 1573 Eredmények: Tui
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est (Liber Deuteronomii 26, 19)
ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)
sin autem audieris vocem Domini Dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus quæ ego præcipio tibi hodie faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus quæ versantur in terra (Liber Deuteronomii 28, 1)
benedictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ fructusque jumentorum tuorum greges armentorum et caulæ ovium tuarum (Liber Deuteronomii 28, 4)
suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum sicut juravit tibi si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis ejus (Liber Deuteronomii 28, 9)
abundare te faciet Dominus omnibus bonis fructu uteri tui et fructu jumentorum tuorum fructu terræ tuæ quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi (Liber Deuteronomii 28, 11)
constituet te Dominus in caput et non in caudam et eris semper supra et non subter si audieris mandata Domini Dei tui quæ ego præcipio tibi hodie et custodieris et feceris (Liber Deuteronomii 28, 13)
quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata ejus et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istæ et adprehendent te (Liber Deuteronomii 28, 15)
maledictus fructus ventris tui et fructus terræ tuæ armenta boum tuorum et greges ovium tuarum (Liber Deuteronomii 28, 18)
bos tuus immoletur coram te et non comedas ex eo asinus tuus rapiatur in conspectu tuo et non reddatur tibi oves tuæ dentur inimicis tuis et non sit qui te adiuvet (Liber Deuteronomii 28, 31)