1. præcepit autem Moses et seniores Israël populo dicentes custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie

2. cumque transieritis Jordanem in terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi eriges ingentes lapides et calce levigabis eos

3. ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis

4. quando ergo transieritis Jordanem erige lapides quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal et levigabis calce

5. et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus quos ferrum non tetigit

6. et de saxis informibus et inpolitis et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo

7. et immolabis hostias pacificas comedesque ibi et epulaberis coram Domino Deo tuo

8. et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide

9. dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui

10. audies vocem ejus et facies mandata atque justitias quas ego præcipio tibi

11. præcepitque Moses populo in die illo dicens

12. hii stabunt ad benedicendum Domino super montem Garizim Jordane transmisso Symeon Levi Judas Isachar Joseph et Beniamin

13. et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal Ruben Gad et Aser Zabulon Dan et Nepthalim

14. et pronuntiabunt Levitæ dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce

15. maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen

16. maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen

17. maledictus qui transfert terminos proximi sui et dicet omnis populus amen

18. maledictus qui errare facit cæcum in itinere et dicet omnis populus amen

19. maledictus qui pervertit judicium advenæ pupilli et viduæ et dicet omnis populus amen

20. maledictus qui dormit cum uxore patris sui et revelat operimentum lectuli ejus et dicet omnis populus amen

21. maledictus qui dormit cum omni jumento et dicet omnis populus amen

22. maledictus qui dormit cum sorore sua filia patris sui sive matris suæ et dicet omnis populus amen

23. maledictus qui dormit cum socru sua et dicet omnis populus amen

24. maledictus qui clam percusserit proximum suum et dicet omnis populus amen

25. maledictus qui accipit munera ut percutiat animam sanguinis innocentis et dicet omnis populus amen

26. maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus nec eos opere perficit et dicet omnis populus amen





“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina