Mosaico decorativo

Talált 506 Eredmények: Tod

  • custodi præcepta Domini Dei tui ac testimonia et cærimonias quas præcepit tibi (Liber Deuteronomii 6, 17)

  • eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis (Liber Deuteronomii 6, 25)

  • sed quia dilexit vos Dominus et custodivit juramentum quod juravit patribus vestris eduxitque vos in manu forti et redemit de domo servitutis de manu Pharaonis regis Ægypti (Liber Deuteronomii 7, 8)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • custodi ergo præcepta et cærimonias atque judicia quæ ego mando tibi hodie ut facias (Liber Deuteronomii 7, 11)

  • si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)

  • et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non (Liber Deuteronomii 8, 2)

  • ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis ejus et timeas eum (Liber Deuteronomii 8, 6)

  • custodiasque mandata Domini et cærimonias ejus quas ego hodie præcipio ut bene sit tibi (Liber Deuteronomii 10, 13)

  • ut custodiatis universa mandata illius quæ ego hodie præcipio vobis et possitis introire et possidere terram ad quam ingredimini (Liber Deuteronomii 11, 8)

  • si enim custodieritis mandata quæ ego præcipio vobis et feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis ejus adherentes ei (Liber Deuteronomii 11, 22)

  • Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem ejus ipsi servietis et ipsi adherebitis (Liber Deuteronomii 13, 4)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina