Talált 506 Eredmények: Tod
fili mi ne obliviscaris legis meæ et præcepta mea custodiat cor tuum (Liber Proverbiorum 3, 1)
fili mi ne effluant hæc ab oculis tuis custodi legem atque consilium (Liber Proverbiorum 3, 21)
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne capiaris (Liber Proverbiorum 3, 26)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)
ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te (Liber Proverbiorum 4, 6)
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa est vita tua (Liber Proverbiorum 4, 13)
ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui (Liber Proverbiorum 4, 21)
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit (Liber Proverbiorum 4, 23)
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua conservent (Liber Proverbiorum 5, 2)
cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis (Liber Proverbiorum 6, 22)
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneæ (Liber Proverbiorum 6, 24)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)