Mosaico decorativo

Talált 1207 Eredmények: Terra Hereditatis

  • usquequo auferret Dominus Israël a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israël de terra sua in Assyrios usque in diem hanc (Liber II Regum 17, 23)

  • sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolate (Liber II Regum 17, 36)

  • ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua (Liber II Regum 19, 7)

  • venit autem Esajas propheta ad regem Ezechiam dixitque ei quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te cui ait Ezechias de terra longinqua venerunt de Babylone (Liber II Regum 20, 14)

  • et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quæ præcepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses (Liber II Regum 21, 8)

  • dimittam vero reliquias hereditatis meæ et tradam eas in manu inimicorum ejus eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis (Liber II Regum 21, 14)

  • sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)

  • vinxitque eum Pharao Necho in Rebla quæ est in terra Emath ne regnaret in Hierusalem et inposuit multam terræ centum talentis argenti et talento auri (Liber II Regum 23, 33)

  • et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)

  • percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber II Regum 25, 21)

  • populo autem qui relictus erat in terra Juda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis præfecit Godoliam filium Ahicham filii Saphan (Liber II Regum 25, 22)

  • juravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis (Liber II Regum 25, 24)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina