Talált 1186 Eredmények: Terra Abimelec
usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra (Liber Ieremiae 12, 4)
si cum peditibus currens laborasti quomodo contendere poteris cum equis cum autem in terra pacis secura fueris quid facies in superbia Jordanis (Liber Ieremiae 12, 5)
posuerunt eam in dissipationem luxitque super me desolatione desolata est omnis terra quia nullus est qui recogitet corde (Liber Ieremiae 12, 11)
hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos qui tangunt hereditatem quam distribui populo meo Israël ecce ego evellam eos de terra eorum et domum Juda evellam de medio eorum (Liber Ieremiae 12, 14)
luxit Judæa et portæ ejus corruerunt et obscuratæ sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit (Liber Ieremiae 14, 2)
propter terræ vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolæ operuerunt capita sua (Liber Ieremiae 14, 4)
expectatio Israël salvator ejus in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendum (Liber Ieremiae 14, 8)
ideo hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetæ illi (Liber Ieremiae 14, 15)
væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)
et adducam inimicos tuos de terra qua nescis quia ignis succensus est in furore meo super vos ardebit (Liber Ieremiae 15, 14)
quia hæc dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quæ genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hac (Liber Ieremiae 16, 3)
et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eis (Liber Ieremiae 16, 6)