Talált 398 Eredmények: Tempore
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis conprobatur (Liber Proverbiorum 17, 17)
occasiones quærit qui vult recedere ab amico omni tempore erit exprobrabilis (Liber Proverbiorum 18, 1)
mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo (Liber Proverbiorum 25, 11)
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem (Liber Ecclesiastes 3, 11)
quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit (Liber Ecclesiastes 7, 1)
hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua (Liber Ecclesiastes 7, 16)
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo (Liber Ecclesiastes 7, 18)
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite tuo non deficiat (Liber Ecclesiastes 9, 8)
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ hæc est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole (Liber Ecclesiastes 9, 9)
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Liber Ecclesiastes 9, 12)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum (Liber Sapientiae 3, 6)
