Talált 857 Eredmények: Suum
omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum (Liber Ecclesiastes 8, 9)
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore malo cum eis extemplo supervenerit (Liber Ecclesiastes 9, 12)
dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum (Canticum Canticorum 1, 11)
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos (Canticum Canticorum 3, 8)
veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)
dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat (Canticum Canticorum 6, 1)
quæ est ista quæ ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua (Canticum Canticorum 8, 5)
omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis præceptis ut pueri tui custodirentur inlæsi (Liber Sapientiae 19, 6)
in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu (Liber Sapientiae 19, 17)
et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et præbuit illam diligentibus se (Liber Ecclesiasticus 1, 10)
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
non reverearis proximum tuum in casum suum (Liber Ecclesiasticus 4, 27)