Mosaico decorativo

Talált 857 Eredmények: Suum

  • tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum (Liber Thobis 12, 1)

  • aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in æternum et in omnia sæcula regnum tuum (Liber Thobis 13, 1)

  • confitere Domino in bonis et benedic Deum sæculorum ut reædificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia sæcula sæculorum (Liber Thobis 13, 12)

  • in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)

  • tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram illam et juravit per regnum et thronum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his (Liber Iudith 1, 12)

  • ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant præcincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis super capita eorum et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret populum suum Israël (Liber Iudith 4, 16)

  • cumque gravaret eos rex Ægypti atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Ægypti plagis variis (Liber Iudith 5, 10)

  • cumque ejecissent eos a se Ægyptii et cessasset plaga ab eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare (Liber Iudith 5, 11)

  • quotienscumque autem præter ipsum Deum suum alterum coluerunt dati sunt in prædam et in gladium et in obprobrium (Liber Iudith 5, 18)

  • nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana hæc omnia et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum (Liber Iudith 5, 23)

  • illi autem divertentes a latere montis ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus et sic vinctum de restibus dimiserunt eum et reversi sunt ad dominum suum (Liber Iudith 6, 9)

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina