Talált 127 Eredmények: Surrexit

  • ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno (Liber Iudicum 3, 20)

  • quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)

  • dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia juxta ætatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent (Liber Iudicum 8, 21)

  • surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias juxta Sycimam in quattuor locis (Liber Iudicum 9, 34)

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)

  • tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et inruit in eos (Liber Iudicum 9, 43)

  • post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim (Liber Iudicum 10, 1)

  • qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit ego sum (Liber Iudicum 13, 11)

  • mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut cœptam expleret viam et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus (Liber Iudicum 19, 27)

  • et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas (Liber Ruth 1, 6)

  • atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret præcepit autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit ne prohibeatis eam (Liber Ruth 2, 15)

  • surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini (Liber I Samuelis 1, 9)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina