Talált 3176 Eredmények: Sum
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reædificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce (Evangelium secundum Matthaeum 27, 40)
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israël est descendat nunc de cruce et credemus ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 43)
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 44)
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petræ scissæ sunt (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
erant autem ibi mulieres multæ a longe quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 55)
dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam (Evangelium secundum Matthaeum 27, 63)
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Jesum qui crucifixus est quæritis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
et prædicabat dicens venit fortior me post me cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum ejus (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
et ait illis Jesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est jejunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt jejunare (Evangelium secundum Marcum 2, 19)