Talált 419 Eredmények: Spiritus Sanctus
Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan semper operuit cælos gloria ejus et laudis ejus plena est terra (Prophetia Habacuc 3, 3)
verbum quod placui vobiscum cum egrederemini de terra Ægypti et spiritus meus erit in medio vestrum nolite timere (Prophetia Aggaei 2, 6)
et levavi oculos meos et vidi et ecce duæ mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et cælum (Prophetia Zachariae 5, 9)
nonne unus fecit et residuum spiritus ejus est et quid unus quærit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiæ tuæ noli despicere (Prophetia Malachiae 2, 15)
vespere autem facto obtulerunt ei multos dæmonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit (Evangelium secundum Matthaeum 8, 16)
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Evangelium secundum Matthaeum 10, 20)
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur (Evangelium secundum Matthaeum 12, 31)
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quærens requiem et non invenit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 43)
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus sic erit et generationi huic pessimæ (Evangelium secundum Matthaeum 12, 45)
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma (Evangelium secundum Matthaeum 26, 41)
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti (Evangelium secundum Matthaeum 28, 19)
et statim Spiritus expellit eum in desertum (Evangelium secundum Marcum 1, 12)