Talált 1759 Eredmények: Spe
speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
arefecit ex ipsis et disperdidit illos et cessare fecit memoriam eorum a terra (Liber Ecclesiasticus 10, 20)
non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo (Liber Ecclesiasticus 11, 2)
et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput ejus et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum (Liber Ecclesiasticus 11, 13)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi (Liber Ecclesiasticus 13, 7)
felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua (Liber Ecclesiasticus 14, 2)
beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in justitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei (Liber Ecclesiasticus 14, 22)
viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei (Liber Ecclesiasticus 15, 8)
non est speciosa laus in ore peccatoris (Liber Ecclesiasticus 15, 9)
non credas vitæ illorum et ne respexeris in labores illorum (Liber Ecclesiasticus 16, 2)
ecce cælum et cæli cælorum abyssus et universa terra et quæ in eis sunt in conspectu illius commovebuntur (Liber Ecclesiasticus 16, 18)