Talált 1196 Eredmények: Sin
sint lumbi vestri præcincti et lucernæ ardentes (Evangelium secundum Lucam 12, 35)
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam (Evangelium secundum Lucam 13, 9)
respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritæ unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a præsepio et ducit adaquare (Evangelium secundum Lucam 13, 15)
simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres cæli requieverunt in ramis ejus (Evangelium secundum Lucam 13, 19)
et respondens ad illos dixit cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati (Evangelium secundum Lucam 14, 5)
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo (Evangelium secundum Lucam 16, 5)
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno (Evangelium secundum Lucam 16, 22)
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu ejus (Evangelium secundum Lucam 16, 23)
et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare (Evangelium secundum Lucam 16, 26)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 16)