Talált 1196 Eredmények: Sin
festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentæ et centum ligaturas uvæ passæ et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos (Liber I Samuelis 25, 18)
cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri ejus descendebant in occursum ejus quibus et illa occurrit (Liber I Samuelis 25, 20)
cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram (Liber I Samuelis 25, 23)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 31)
et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellæ jerunt cum ea pedisequæ ejus et secuta est nuntios David et facta est illi uxor (Liber I Samuelis 25, 42)
et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis (Liber I Samuelis 27, 9)
montes Gelbœ nec ros nec pluviæ veniant super vos neque sint agri primitiarum quia ibi abiectus est clypeus fortium clypeus Saul quasi non esset unctus oleo (Liber II Samuelis 1, 21)
sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (Liber II Samuelis 2, 3)
persequebatur autem Asaël Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi Abner (Liber II Samuelis 2, 19)
dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia ejus noluit autem Asaël omittere quin urgueret eum (Liber II Samuelis 2, 21)
et partitus est multitudini universæ Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et assaturam bubulæ carnis unam et similam frixam oleo et abiit omnis populus unusquisque in domum suam (Liber II Samuelis 6, 19)
pauper autem nihil habebat omnino præter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quæ creverat apud eum cum filiis ejus simul de pane illius comedens et de calice ejus bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia (Liber II Samuelis 12, 3)