Talált 1424 Eredmények: Sicut
nam sicut Jonas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te (Evangelium secundum Lucam 11, 36)
considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis (Evangelium secundum Lucam 12, 27)
sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt præter omnes homines habitantes in Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
et jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis (Evangelium secundum Lucam 15, 19)
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et obœdiret vobis (Evangelium secundum Lucam 17, 6)
nam sicut fulgur coruscans de sub cælo in ea quæ sub cælo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua (Evangelium secundum Lucam 17, 24)
et sicut factum est in diebus Nœ ita erit et in diebus Filii hominis (Evangelium secundum Lucam 17, 26)
similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant ædificabant (Evangelium secundum Lucam 17, 28)
Pharisæus stans hæc apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum (Evangelium secundum Lucam 19, 32)