Talált 1920 Eredmények: Sede De Deus
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ (Evangelium secundum Matthaeum 3, 9)
si autem fænum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimæ fidei (Evangelium secundum Matthaeum 6, 30)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
itaque jam non sunt duo sed una caro quod ergo Deus coniunxit homo non separet (Evangelium secundum Matthaeum 19, 6)
qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata (Evangelium secundum Matthaeum 19, 17)
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob non est Deus mortuorum sed viventium (Evangelium secundum Matthaeum 22, 32)
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum (Evangelium secundum Matthaeum 22, 44)
et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus (Evangelium secundum Marcum 2, 7)
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus (Evangelium secundum Marcum 10, 6)