Talált 2330 Eredmények: Sed
sed in eorum successerant locum filii Joseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitæ aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua (Liber Iosue 14, 4)
quæ cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit (Liber Iosue 15, 18)
et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villæ earum (Liber Iosue 15, 41)
possederuntque filii Joseph Manasse et Ephraim (Liber Iosue 16, 4)
Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solæ filiæ quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa (Liber Iosue 17, 3)
filiæ enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum ejus terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant (Liber Iosue 17, 6)
nec potuerunt filii Manasse has subvertere civitates sed cœpit Chananeus habitare in terra ista (Liber Iosue 17, 12)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum (Liber Iosue 17, 18)
quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini (Liber Iosue 18, 7)
in funiculo et possessione filiorum Juda quia major erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum (Liber Iosue 19, 9)
et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus ejus Jordanes civitates sedecim et villæ earum (Liber Iosue 19, 22)
civitates munitissimæ Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth (Liber Iosue 19, 35)