Talált 431 Eredmények: Saul Mortem
cumque inluxisset dies secunda post kalendas rursum vacuus apparuit locus David dixitque Saul ad Jonathan filium suum cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum (Liber I Samuelis 20, 27)
iratus autem Saul adversus Jonathan dixit ei fili mulieris virum ultro rapientis numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem ignominiosæ matris tuæ (Liber I Samuelis 20, 30)
et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum et intellexit Jonathan quod definitum esset patri suo ut interficeret David (Liber I Samuelis 20, 33)
erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen ejus Dœc Idumeus potentissimus pastorum Saul (Liber I Samuelis 21, 7)
surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth (Liber I Samuelis 21, 10)
dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terræ nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 21, 11)
et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo Saul autem cum maneret in Gabaa et esset in nemore quod est in Rama hastam manu tenens cunctique socii ejus circumstarent eum (Liber I Samuelis 22, 6)
respondens autem Dœc Idumeus qui adsistebat et erat primus inter servos Saul vidi inquit filium Isai in Nobe apud Ahimelech filium Achitob (Liber I Samuelis 22, 9)
et ait Saul audi fili Achitob qui respondit præsto sum domine (Liber I Samuelis 22, 12)
dixitque ad eum Saul quare coniurastis adversum me tu et filius Isai et dedisti ei panes et gladium et consuluisti pro eo Deum ut consurgeret adversum me insidiator usque hodie permanens (Liber I Samuelis 22, 13)
et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 21)
et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)