Talált 67 Eredmények: Sapientiæ
implevitque eum spiritu Dei sapientiæ et intellegentiæ et scientiæ omni doctrina (Liber Exodus 35, 32)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiæ tuæ fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis (Liber II Paralipomenon 9, 6)
ut ostenderet tibi secreta sapientiæ et quod multiplex esset lex ejus et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua (Liber Iob 11, 6)
ecce enim veritatem dilexisti incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi (Liber Psalmorum 50, 8)
initium sapientiæ timor Domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in sæculum sæculi (Liber Psalmorum 110, 10)
magnus Dominus noster et magna virtus ejus et sapientiæ ejus non est numerus (Liber Psalmorum 146, 5)
principium sapientiæ posside sapientiam et in omni possessione tua adquire prudentiam (Liber Proverbiorum 4, 7)
viam sapientiæ monstravi tibi duxi te per semitas æquitatis (Liber Proverbiorum 4, 11)
dic sapientiæ soror mea es et prudentiam voca amicam tuam (Liber Proverbiorum 7, 4)
principium sapientiæ timor Domini et scientia sanctorum prudentia (Liber Proverbiorum 9, 10)
timor Domini disciplina sapientiæ et gloriam præcedit humilitas (Liber Proverbiorum 15, 33)