Talált 901 Eredmények: Rio
ZAI candidiores nazarei ejus nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores (Lamentationes 4, 7)
ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum (Prophetia Ezechielis 3, 8)
et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israël facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes majores (Prophetia Ezechielis 8, 6)
et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris quæ respicit ad aquilonem et uniuscujusque vas interitus in manu ejus vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis et atramentarium scriptoris ad renes ejus et ingressi sunt et steterunt juxta altare æreum (Prophetia Ezechielis 9, 2)
senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite cœperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus (Prophetia Ezechielis 9, 6)
et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta et postquam fornicata es nec sic es satiata (Prophetia Ezechielis 16, 28)
fornicata est igitur Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios propinquantes (Prophetia Ezechielis 23, 5)
et dedit fornicationes suas super eos electos filios Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in inmunditiis eorum polluta est (Prophetia Ezechielis 23, 7)
ad filios Assyriorum præbuit inpudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adulescentibus forma cunctis egregia (Prophetia Ezechielis 23, 12)
filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque et principes omnes filios Assyriorum juvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum (Prophetia Ezechielis 23, 23)
quercus de Basan dolaverunt in remos tuos transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico et prætoriola de insulis Italiæ (Prophetia Ezechielis 27, 6)
in multitudine negotiationis tuæ repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti et ejeci te de monte Dei et perdidi te o cherub protegens de medio lapidum ignitorum (Prophetia Ezechielis 28, 16)