Talált 20233 Eredmények: Re
cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis ejus et ait confirma me Domine Deus Israël in hac hora (Liber Iudith 13, 9)
et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillæ suæ et jussit ut mitteret illud in peram suam (Liber Iudith 13, 11)
et factum est cum audissent viri vocem ejus vocaverunt presbyteros civitatis (Liber Iudith 13, 14)
et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam jam non esse venturam (Liber Iudith 13, 15)
et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster (Liber Iudith 13, 19)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros (Liber Iudith 13, 22)
benedictus Dominus qui creavit cælum et terram qui te direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum (Liber Iudith 13, 24)
quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri (Liber Iudith 13, 25)
porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea (Liber Iudith 13, 27)
videns autem Achior caput Holofernis angustiatus præ pavore cecidit in faciem suam super terram et æstuavit anima ejus (Liber Iudith 13, 29)
postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes ejus et adoravit eam et dixit (Liber Iudith 13, 30)