Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • videns itaque Holofernem Judith sedentem in conopeo quod erat ex purpura et auro et zmaragdo et lapidibus pretiosis intextum (Liber Iudith 10, 19)

  • tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi (Liber Iudith 11, 1)

  • nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos (Liber Iudith 11, 3)

  • et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum (Liber Iudith 11, 4)

  • vivit enim Nabuchodonosor rex terræ et vivit virtus ejus quæ est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiæ agri obtemperant illi (Liber Iudith 11, 5)

  • nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni sæculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno ejus et disciplina tua omnibus provinciis prædicatur (Liber Iudith 11, 6)

  • nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei jusseris evenire (Liber Iudith 11, 7)

  • et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israël tremor tuus super ipsos est (Liber Iudith 11, 9)

  • et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)

  • quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus hæc ipsa nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 13)

  • et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)

  • et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 17)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina