Talált 20233 Eredmények: Re
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me (Evangelium secundum Ioannem 6, 45)
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem (Evangelium secundum Ioannem 6, 46)
amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam æternam (Evangelium secundum Ioannem 6, 47)
patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 49)
litigabant ergo Judæi ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum (Evangelium secundum Ioannem 6, 53)
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam æternam et ego resuscitabo eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus (Evangelium secundum Ioannem 6, 56)
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me (Evangelium secundum Ioannem 6, 58)
hic est panis qui de cælo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in æternum (Evangelium secundum Ioannem 6, 59)
multi ergo audientes ex discipulis ejus dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire (Evangelium secundum Ioannem 6, 61)
sciens autem Jesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus dixit eis hoc vos scandalizat (Evangelium secundum Ioannem 6, 62)
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Jesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum (Evangelium secundum Ioannem 6, 65)