Talált 20233 Eredmények: Re
respondit eis Jesus et dixit amen amen dico vobis quæritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis (Evangelium secundum Ioannem 6, 26)
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei (Evangelium secundum Ioannem 6, 28)
respondit Jesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de cælo dedit eis manducare (Evangelium secundum Ioannem 6, 31)
dixit autem eis Jesus ego sum panis vitæ qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam (Evangelium secundum Ioannem 6, 35)
sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis (Evangelium secundum Ioannem 6, 36)
hæc est autem voluntas ejus qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 39)
hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam æternam et resuscitabo ego eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
et dicebant nonne hic est Jesus filius Joseph cujus nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de cælo descendi (Evangelium secundum Ioannem 6, 42)
respondit ergo Jesus et dixit eis nolite murmurare in invicem (Evangelium secundum Ioannem 6, 43)
nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 44)