Talált 20233 Eredmények: Re
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis (Evangelium secundum Lucam 24, 30)
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas (Evangelium secundum Lucam 24, 32)
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni (Evangelium secundum Lucam 24, 34)
dum hæc autem loquuntur Jesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere (Evangelium secundum Lucam 24, 36)
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre (Evangelium secundum Lucam 24, 37)
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere (Evangelium secundum Lucam 24, 39)
adhuc autem illis non credentibus et mirantibus præ gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur (Evangelium secundum Lucam 24, 41)
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis (Evangelium secundum Lucam 24, 43)
tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas (Evangelium secundum Lucam 24, 45)
et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia (Evangelium secundum Lucam 24, 46)
et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma (Evangelium secundum Lucam 24, 47)