Talált 20233 Eredmények: Re
et factum est dum fabularentur et secum quærerent et ipse Jesus adpropinquans ibat cum illis (Evangelium secundum Lucam 24, 15)
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent (Evangelium secundum Lucam 24, 16)
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
quibus ille dixit quæ et dixerunt de Jesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo (Evangelium secundum Lucam 24, 19)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël et nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos quæ ante lucem fuerunt ad monumentum (Evangelium secundum Lucam 24, 22)
et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt (Evangelium secundum Lucam 24, 24)
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ (Evangelium secundum Lucam 24, 25)
nonne hæc oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam (Evangelium secundum Lucam 24, 26)
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant (Evangelium secundum Lucam 24, 27)
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire (Evangelium secundum Lucam 24, 28)