Talált 20233 Eredmények: Re
in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino et erunt lebetes in domo Domini quasi fialæ coram altari (Prophetia Zachariae 14, 20)
Esau autem odio habui et posui montes ejus in solitudinem et hereditatem ejus in dracones deserti (Prophetia Malachiae 1, 3)
quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes ædificabimus quæ deserta sunt hæc dicit Dominus exercituum isti ædificabunt et ego destruam et vocabuntur Termini impietatis et Populus cui iratus est Dominus usque in æternum (Prophetia Malachiae 1, 4)
filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum (Prophetia Malachiae 1, 6)
offertis super altare meum panem pollutum et dicitis in quo polluimus te in eo quod dicitis mensa Domini despecta est (Prophetia Malachiae 1, 7)
et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc si quo modo suscipiat facies vestras dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 9)
quis est in vobis qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito non est mihi voluntas in vobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu vestra (Prophetia Malachiae 1, 10)
et dixistis ecce de labore et exsuflastis illud dicit Dominus exercituum et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus numquid suscipiam illud de manu vestra dicit Dominus (Prophetia Malachiae 1, 13)
maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus (Prophetia Malachiae 1, 14)
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor (Prophetia Malachiae 2, 2)
pactum meum fuit cum eo vitæ et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat (Prophetia Malachiae 2, 5)
lex veritatis fuit in ore ejus et iniquitas non est inventa in labiis ejus in pace et in æquitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate (Prophetia Malachiae 2, 6)