Mosaico decorativo

Talált 5422 Eredmények: Rat

  • servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue et qui noverant omnia opera Domini quæ fecerat in Israël (Liber Iosue 24, 31)

  • ossa quoque Joseph quæ tulerant filii Israël de Ægypto sepelierunt in Sychem in parte agri quem emerat Jacob a filiis Emmor patris Sychem centum novellis ovibus et fuit in possessione filiorum Joseph (Liber Iosue 24, 32)

  • et ait Judas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua et abiit cum eo Symeon (Liber Iudicum 1, 3)

  • atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cujus nomen vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum (Liber Iudicum 1, 11)

  • cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb minor dedit ei filiam suam coniugem (Liber Iudicum 1, 13)

  • abiit autem Judas cum Symeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema (Liber Iudicum 1, 17)

  • dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit ex ea tres filios Enach (Liber Iudicum 1, 20)

  • servieruntque Domino cunctis diebus ejus et seniorum qui longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 7)

  • omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • iratusque Dominus contra Israël tradidit eos in manibus diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis (Liber Iudicum 2, 14)

  • sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super eos sicut locutus est et juravit eis et vehementer adflicti sunt (Liber Iudicum 2, 15)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina