Talált 5422 Eredmények: Rat
timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones æmulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vos (Epistula II ad Corinthios 12, 20)
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum (Epistula II ad Corinthios 13, 11)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiæ (Epistula ad Galatas 1, 2)
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Epistula ad Galatas 1, 3)
miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud evangelium (Epistula ad Galatas 1, 6)
notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem (Epistula ad Galatas 1, 11)
cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam (Epistula ad Galatas 1, 15)
alium autem apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini (Epistula ad Galatas 1, 19)
sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus est circumcidi (Epistula ad Galatas 2, 3)
sed propter subintroductos falsos fratres qui subintrojerunt explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Jesu ut nos in servitutem redigerent (Epistula ad Galatas 2, 4)
qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes (Epistula ad Galatas 2, 8)