Talált 5422 Eredmények: Rat
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multæ miserationis ac verus (Liber Exodus 34, 6)
ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)
venerunt ad eum etiam omnes filii Israël quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai (Liber Exodus 34, 32)
quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)
separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et æs (Liber Exodus 35, 5)
lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis (Liber Exodus 35, 10)
altare holocausti et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim ejus (Liber Exodus 35, 17)
obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat (Liber Exodus 35, 22)
viri cum mulieribus præbuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est (Liber Exodus 35, 23)
principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale (Liber Exodus 35, 28)
omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quæ jusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt (Liber Exodus 35, 30)