Talált 5422 Eredmények: Rat
si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)
lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia (Epistula ad Romanos 5, 20)
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)
quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet (Epistula ad Romanos 6, 1)
an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu in morte ipsius baptizati sumus (Epistula ad Romanos 6, 3)
peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia (Epistula ad Romanos 6, 14)
quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absit (Epistula ad Romanos 6, 15)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
liberati autem a peccato servi facti estis justitiæ (Epistula ad Romanos 6, 18)
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam æternam (Epistula ad Romanos 6, 22)
stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita æterna in Christo Jesu Domino nostro (Epistula ad Romanos 6, 23)
an ignoratis fratres scientibus enim legem loquor quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit (Epistula ad Romanos 7, 1)