Talált 5422 Eredmények: Rat
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)
hoc erat in principio apud Deum (Evangelium secundum Ioannem 1, 2)
in ipso vita erat et vita erat lux hominum (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Johannes (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine (Evangelium secundum Ioannem 1, 8)
erat lux vera quæ inluminat omnem hominem venientem in mundum (Evangelium secundum Ioannem 1, 9)
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit (Evangelium secundum Ioannem 1, 10)
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis (Evangelium secundum Ioannem 1, 14)
Johannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat (Evangelium secundum Ioannem 1, 15)
et de plenitudine ejus nos omnes accepimus et gratiam pro gratia (Evangelium secundum Ioannem 1, 16)
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Evangelium secundum Ioannem 1, 17)
hæc in Bethania facta sunt trans Jordanen ubi erat Johannes baptizans (Evangelium secundum Ioannem 1, 28)