Talált 5422 Eredmények: Rat
tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare (Liber Exodus 24, 6)
erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale (Liber Exodus 25, 7)
inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 25, 40)
in lateribus tabulæ duæ incastraturæ fient quibus tabula alteri tabulæ conectatur atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur (Liber Exodus 26, 17)
et eriges tabernaculum juxta exemplum quod tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 26, 30)
quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quæ ipsæ quidem deauratæ erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas (Liber Exodus 26, 32)
craticulamque in modum retis æneam per cujus quattuor angulos erunt quattuor anuli ænei (Liber Exodus 27, 4)
quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium (Liber Exodus 27, 5)
non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est (Liber Exodus 27, 8)
adplica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël ut sacerdotio fungantur mihi Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar (Liber Exodus 28, 1)
faciesque vestem sanctam fratri tuo in gloriam et decorem (Liber Exodus 28, 2)