Talált 5422 Eredmények: Rat
Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem ejus Jacobum et Johannem Philippum et Bartholomeum (Evangelium secundum Lucam 6, 14)
væ vobis qui saturati estis quia esurietis væ vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis (Evangelium secundum Lucam 6, 25)
benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos (Evangelium secundum Lucam 6, 28)
et si diligitis eos qui vos diligunt quæ vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt (Evangelium secundum Lucam 6, 32)
et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quæ vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt (Evangelium secundum Lucam 6, 33)
et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quæ gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant æqualia (Evangelium secundum Lucam 6, 34)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quæ in oculo tuo est non consideras (Evangelium secundum Lucam 6, 41)
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui (Evangelium secundum Lucam 6, 42)
similis est homini ædificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram (Evangelium secundum Lucam 6, 48)
centurionis autem cujusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus (Evangelium secundum Lucam 7, 2)
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus (Evangelium secundum Lucam 7, 7)