Talált 5422 Eredmények: Rat
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit (Evangelium secundum Marcum 5, 39)
et inridebant eum ipse vero ejectis omnibus adsumit patrem et matrem puellæ et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella jacens (Evangelium secundum Marcum 5, 40)
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo (Evangelium secundum Marcum 5, 42)
nonne iste est faber filius Mariæ frater Jacobi et Joseph et Judæ et Simonis nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo (Evangelium secundum Marcum 6, 3)
et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit (Evangelium secundum Marcum 6, 5)
ipse enim Herodes misit ac tenuit Johannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam (Evangelium secundum Marcum 6, 17)
dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
et manducaverunt omnes et saturati sunt (Evangelium secundum Marcum 6, 42)
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos (Evangelium secundum Marcum 6, 48)
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcæcatum (Evangelium secundum Marcum 6, 52)