Talált 5422 Eredmények: Rat
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit in me frater meus et dimittam ei usque septies (Evangelium secundum Matthaeum 18, 21)
ideo adsimilatum est regnum cælorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
et cum cœpisset rationem ponere oblatus est ei unus qui debebat decem milia talenta (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
sic et Pater meus cælestis faciet vobis si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)
cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Jesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ sedebitis et vos super sedes duodecim judicantes duodecim tribus Israël (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam æternam possidebit (Evangelium secundum Matthaeum 19, 29)
cum sero autem factum esset dicit dominus vineæ procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos (Evangelium secundum Matthaeum 20, 8)
venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios (Evangelium secundum Matthaeum 20, 10)
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus (Evangelium secundum Matthaeum 20, 24)