Talált 5422 Eredmények: Rat
et dixit ad me fili hominis hæc dicit Dominus Deus hii sunt ritus altaris in quacumque die fuerit fabricatum ut offeratur super illud holocaustum et effundatur sanguis (Prophetia Ezechielis 43, 18)
et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium (Prophetia Ezechielis 43, 21)
et convertit me ad viam portæ sanctuarii exterioris quæ respiciebat ad orientem et erat clausa (Prophetia Ezechielis 44, 1)
et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quæ alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur (Prophetia Ezechielis 44, 25)
cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)
et possessionem civitatis dabitis quinque milia latitudinis et longitudinis viginti quinque milia secundum separationem sanctuarii omni domui Israël (Prophetia Ezechielis 45, 6)
principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)
hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)
œphi et batus æqualia et unius mensuræ erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori œphi juxta mensuram chori erit æqua libratio eorum (Prophetia Ezechielis 45, 11)
et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portæ in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quæ respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem (Prophetia Ezechielis 46, 19)
et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii (Prophetia Ezechielis 46, 21)
possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus quam levavi manum meam ut darem patribus vestris et cadet terra hæc vobis in possessionem (Prophetia Ezechielis 47, 14)