Talált 5422 Eredmények: Rat
et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Judas et fratres ejus amicos tuos et nos disperdit de terra nostra (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Juda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Judam et fratres ejus verbis pacificis in dolo (Liber I Maccabaeorum 7, 10)
carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israël et mandavit ei evertere populum (Liber I Maccabaeorum 7, 26)
et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit ad Judam et ad fratres ejus cum dolo verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 7, 27)
et venit ad Judam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Judam (Liber I Maccabaeorum 7, 29)
et innotuit sermo Judæ quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem ejus (Liber I Maccabaeorum 7, 30)
tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo (Liber I Maccabaeorum 7, 37)
et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
et Antiochum magnum regem Asiæ qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde contritum ab eis (Liber I Maccabaeorum 8, 6)
et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universæ terræ suæ et omnes obœdiunt uni et non est invidia neque zelus inter eos (Liber I Maccabaeorum 8, 16)