Talált 5422 Eredmények: Rat
fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus (Liber I Regum 11, 6)
igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo (Liber I Regum 11, 9)
et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quæ mandavit ei Dominus (Liber I Regum 11, 10)
suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom (Liber I Regum 11, 14)
sex enim mensibus ibi moratus est Joab et omnis Israël donec interimerent omne masculinum in Idumea (Liber I Regum 11, 16)
fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris ejus cum eo ut ingrederetur Ægyptum erat autem Adad puer parvulus (Liber I Regum 11, 17)
et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Tafnes reginæ (Liber I Regum 11, 19)
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)
suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)
eratque adversarius Israël cunctis diebus Salomonis et hoc est malum Adad et odium contra Israël regnavitque in Syria (Liber I Regum 11, 25)
Hieroboam quoque filius Nabath Ephratheus de Sareda cujus mater erat nomine Sarva mulier vidua servus Salomonis levavit manum contra regem (Liber I Regum 11, 26)
erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)