Talált 5422 Eredmények: Rat
porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)
et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus porro David erat in deserto Ziph in silva (Liber I Samuelis 23, 15)
abite oro et diligentius præparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes ejus vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei (Liber I Samuelis 23, 22)
considerate et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Juda (Liber I Samuelis 23, 23)
et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant (Liber I Samuelis 24, 4)
quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me (Liber I Samuelis 24, 20)
erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio ejus in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille capræ et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo (Liber I Samuelis 25, 2)
nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb (Liber I Samuelis 25, 3)
et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuæ pax et omnibus quæcumque habes sit pax (Liber I Samuelis 25, 6)
interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David (Liber I Samuelis 25, 8)
regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat (Liber I Samuelis 25, 12)
suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam (Liber I Samuelis 25, 35)