Talált 1084 Eredmények: Quoniam
cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas (Liber Ecclesiasticus 13, 16)
memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim hujus mundi morte morietur (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
ante obitum tuum operare justitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
quoniam a Deo profecta est sapientia sapientiæ enim Dei adstabit laus et in ore fideli abundabit et Dominator dabit eam illi (Liber Ecclesiasticus 15, 10)
quoniam multa sapientia Dei et fortis in potentia videns omnes sine intermissione (Liber Ecclesiasticus 15, 19)
nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiæ placuerunt (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
vidit præsumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem justificari quoniam merces Dei manet in æternum (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet (Liber Ecclesiasticus 19, 10)
modicum plora supra mortuum quoniam requievit (Liber Ecclesiasticus 22, 11)
nominatio vero Dei non sit adsidua in ore tuo et nominibus sanctorum non admiscearis quoniam non eris inmunis ab eis (Liber Ecclesiasticus 23, 10)
et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)