Talált 2423 Eredmények: Quia
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt confundentur vehementer quia non intellexerunt obprobrium sempiternum quod numquam delebitur (Liber Ieremiae 20, 11)
cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum (Liber Ieremiae 20, 13)
interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis prœliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis (Liber Ieremiae 21, 2)
quod si non audieritis verba hæc in memet ipso juravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus hæc (Liber Ieremiae 22, 5)
quia hæc dicit Dominus super domum regis Juda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles (Liber Ieremiae 22, 6)
nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suæ (Liber Ieremiae 22, 10)
quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)
judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus (Liber Ieremiae 22, 16)
ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui (Liber Ieremiae 22, 20)
locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam (Liber Ieremiae 22, 21)
vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Jechonias filius Joachim regis Juda anulus in manu dextera mea inde avellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis (Liber Ieremiae 23, 10)