Talált 12207 Eredmények: Qui
numquid non verba mea sunt quasi ignis ait Dominus et quasi malleus conterens petram (Liber Ieremiae 23, 29)
propterea ecce ego ad prophetas ait Dominus qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo (Liber Ieremiae 23, 30)
ecce ego ad prophetas ait Dominus qui adsumunt linguas suas et ajunt dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 31)
ecce ego ad prophetas somniantes mendacium ait Dominus qui narraverunt ea et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis cum ego non misissem eos nec mandassem eis qui nihil profuerunt populo huic dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 32)
si igitur interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens quod est onus Domini dices ad eos ut quid vobis onus proiciam quippe vos dicit Dominus (Liber Ieremiae 23, 33)
et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)
hæc dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum quid respondit Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 35)
et onus Domini ultra non memorabitur quia onus erit unicuique sermo suus et pervertitis verba Dei viventis Domini exercituum Dei nostri (Liber Ieremiae 23, 36)
hæc dices ad prophetam quid respondit tibi Dominus et quid locutus est Dominus (Liber Ieremiae 23, 37)
si autem onus Domini dixeritis propter hoc hæc dicit Dominus quia dixistis sermonem istum onus Domini et misi ad vos dicens nolite dicere onus Domini (Liber Ieremiae 23, 38)
et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quæ comedi non possunt eo quod sint malæ (Liber Ieremiae 24, 3)
et dabo eis cor ut sciant me quia ego sum Dominus et erunt mihi in populum et ego ero eis in Deum quia revertentur ad me in toto corde suo (Liber Ieremiae 24, 7)