Talált 12207 Eredmények: Qui
quis cæcus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis cæcus nisi qui venundatus est quis cæcus nisi servus Domini (Liber Isaiae 42, 19)
qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies (Liber Isaiae 42, 20)
ipse autem populus direptus et vastatus laqueus juvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde (Liber Isaiae 42, 22)
quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura (Liber Isaiae 42, 23)
quis dedit in direptionem Jacob et Israël vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis ejus ambulare et non audierunt legem ejus (Liber Isaiae 42, 24)
et nunc hæc dicit Dominus creans te Jacob et formans te Israël noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu (Liber Isaiae 43, 1)
quia ego Dominus Deus tuus Sanctus Israël salvator tuus dedi propitiationem tuam Ægyptum Æthiopiam et Saba pro te (Liber Isaiae 43, 3)
dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)
et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)
omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)
vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante me non est formatus deus et post me non erit (Liber Isaiae 43, 10)
et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud (Liber Isaiae 43, 13)