Mosaico decorativo

Talált 12207 Eredmények: Qui

  • levate in excelsum oculos vestros et videte quis creavit hæc qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat præ multitudine fortitudinis et roboris virtutisque ejus neque unum reliquum fuit (Liber Isaiae 40, 26)

  • numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40, 28)

  • qui dat lasso virtutem et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat (Liber Isaiae 40, 29)

  • qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilæ current et non laborabunt ambulabunt et non deficient (Liber Isaiae 40, 31)

  • quis suscitavit ab oriente justum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu ejus gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio ejus sicut stipulam vento raptam arcui ejus (Liber Isaiae 41, 2)

  • quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)

  • unusquisque proximo suo auxiliatur et fratri suo dicit confortare (Liber Isaiae 41, 6)

  • confortabit faber ærarius percutiens malleo eum qui cudebat tunc temporis dicens glutino bonum est et confortavit eum in clavis ut non moveatur (Liber Isaiae 41, 7)

  • in quo adprehendi te ab extremis terræ et a longinquis ejus vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te (Liber Isaiae 41, 9)

  • ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei (Liber Isaiae 41, 10)

  • ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te erunt quasi non sint et peribunt viri qui contradicunt tibi (Liber Isaiae 41, 11)

  • quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina