Talált 4890 Eredmények: Pugna Autem Asor
respondens autem præses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban (Evangelium secundum Matthaeum 27, 21)
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine justi hujus vos videritis (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
tunc dimisit illis Barabban Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur (Evangelium secundum Matthaeum 27, 26)
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 27, 32)
postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes (Evangelium secundum Matthaeum 27, 35)
prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua (Evangelium secundum Matthaeum 27, 39)
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 44)
a sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam (Evangelium secundum Matthaeum 27, 45)
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste (Evangelium secundum Matthaeum 27, 47)
Jesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Jesum viso terræmotu et his quæ fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)
erant autem ibi mulieres multæ a longe quæ secutæ erant Jesum a Galilæa ministrantes ei (Evangelium secundum Matthaeum 27, 55)