Talált 1381 Eredmények: Promittite Implerentur Filii Abrahami
AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)
BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli (Lamentationes 4, 2)
et hæc verba libri quæ scripsit Baruch filius Neeri filius Maasei filii Sedechiæ filii Sedei filii Helchiæ in Babylonia (Liber Baruch 1, 1)
et legit Baruch verba libri hujus ad aures Jechoniæ filii Joachim regis Juda et ad aures universi populi venientis ad librum (Liber Baruch 1, 3)
et miserunt in Hierusalem ad Joachim filium Helchiæ filii Salom sacerdotem et ad sacerdotes et ad omnem populum qui inventi sunt cum eo in Hierusalem (Liber Baruch 1, 7)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)
ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ (Liber Baruch 2, 3)
neque intellexerunt semitas ejus neque filii eorum susceperunt eam a facie ipsorum longe facta est (Liber Baruch 3, 21)
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola (Liber Baruch 4, 19)
animæquiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum (Liber Baruch 4, 21)