Talált 4770 Eredmények: Pro
regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem (Liber Iosue 8, 29)
vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis (Liber Iosue 9, 22)
qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)
non fuit ante et postea tam longa dies obœdiente Domino voci hominis et pugnante pro Israël (Liber Iosue 10, 14)
præcepitque Josue dicens aperite os speluncæ et producite ad me quinque reges qui in ea latitant (Liber Iosue 10, 22)
cumque occumberet sol præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant et posuerunt super os ejus saxa ingentia quæ permanent usque in præsens (Liber Iosue 10, 27)
universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israël pugnabat pro eo reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala (Liber Iosue 10, 43)
rex Dor et provinciæ Dor unus rex gentium Galgal unus (Liber Iosue 12, 23)
Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa (Liber Iosue 13, 1)
da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnæ atque munitæ si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi (Liber Iosue 14, 12)
sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum (Liber Iosue 17, 18)
ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis (Liber Iosue 20, 3)
